- PAULUS V
- PAULUS V.Senensis, dictus Camillus Borghesius, Leonis XI. successor, A. C. 1605. Titulos nimis insolentes, in librorum inscriptionibus, Faulo 5. Vice Deo, Christianae Rei publ. Monarchae invictissimo et Pontificiae omnipotentiae conservatori acerrimo, admisit. Morn. in praef. myst. Iniq. Venetos, quod Ecclesiasticos iurisdictioni suae subicerent, neque Brixiaanum monachum Augustin. undecennis Virginis stupratorem, Scipionem Saracenum monachum, cognatae matronae stupri intentati reum, Brandolinumque Valdemarum, Nerversiani coenobii antistitem, veneficii, incestûs et magiae convictum Papae traderent, sed ipsimet illos debitis poenis afficerent, excommunicavit: Leonhardô Donato Duce brutum id fulmen appellante, quô Veneti, minime territi, more solitô sacra peragi iuslêre. Tandem, nullâ ope ab Hispano Rege obtentâ, eos, sed cum iactura existimationis non mediocri, anathemate solvit: Quippe Iesuitae a Venetis pulsi, ne quidem post pacem admissi sunt. Franciscam Pontianam, viduam Roman. et Carolum Borromaeum Sanctis adscripsit. Formulam iuramenti fidelitatis a Iacobo VI. suis latam improbavit. Bartholomaeum Borghesium, qui se spurium eius dicebat, Lutetiae strangulari comburique curavit. Rebullium, Apostatam intamem, admirabili Dei iudiciô, capite truncari, A. C. 1611. iussit. Voce horrendâ territus, cum Missam celebraret; Controversiam de Conceptione B. Virginis inter Dominicanos et Iesuitas, in Hispania exortam, frustra componere studuit: Universo per Italiam Clero duplicatas decimas, in sumptus belli Bohemici, imperavit. A. Regibus Congi, Indiae, Iaponiae, per legatos salutatus, Obiit A. C. 1621. aetat. 69. Iidem. Vide etiam Thuan. Hist. l. 137. Lucium Hist. Iesuit. l. 4. c 8. Iac. Revium in Vita eius. Sethum Calvis. in Chron. A. Rivetum, in Iesuita vap. c. 16. sec. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.